Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.17.1 Cic. Fam. 12.17.3 (English) >>Cic. Fam. 12.18.1

12.17.2 me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te . a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant ; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore. 12.17.3 quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.17.1 Cic. Fam. 12.17.3 (English) >>Cic. Fam. 12.18.1

Powered by PhiloLogic